

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 12: Versus 6
Quia reverebuntur.Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.[BEDA.]Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.